monumenta.ch > Ambrosius > 65
Ambrosius, De Nabuthae, § 64 <<<     >>> § 66

§ 65

1 de equite autem lectum est: et eques cadet retrorsum expectans salutem domini.
2 etenim quia nemo sine lapsu est, etiamsi quis eques ceciderit et terrenis aliquibus uitiis fuerit inflexus, si tamen non abiciat spem resurgendi, fretus miseratione diuina peruenit ad salutem.
3 de ascensore uero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: equum et ascensorem proiecit in mare.
4 et in Zacharia locutus est dominus dicens: percutiam omnem equum in amentia et ascensorein eius in insipientia.
5 non dixit solum equum, sed et ascensorem, quomodo et in Exodo habes: equum et ascensorem.
6 ubi enim ascensor, qui non potest equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps et indomito furore in praerupta et periculosa raptatur.
7 quid igitur uobis in equis confiditis, diuites? mendax equus ad salutem.
8 quid in curribus plauditis? hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine domini magnificabimur.
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
10 nolite amare adhinnientes, nolite, diuites, fremitu libidinis excitari.
11 terribilis est dominus et cui nemo possit potens et diues resistere; iudicium caeleste iaculatur.